# Hiera picra 166

Johann Michael Fehr, Hiera picra, QVAESTIONUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/166

tribuimus, cùm ventriculum calefaciat, chylumque fermentando depurandoque ac motum ejusdem ulterius promovendo coctionem juvet, qvod in biliosis videmus, qvi plurimùm edaces sent; quod plurimum ipsis sit & optimam fermentum, linc etiam illi à cibis coctu facilioribus facilius laeduntur: Qvid qvòd (2) Absinthium epatis infarctus expediat, unde & expeditior sangvinis purioris distributio, felicior nutritio & bilis minor proventus, hinc pecudes in Ponto eo ipso pastae bile carere dicuntur. Theophr. d. I. qvod remedium fermento cholericarum faeminarum opponendum esse censet Tabern. in herb. Facilioribus enim & probis iucundiora propinanda. IX. IX. Bili autem cognatum dico & duco sucfuccum mum acrem in ductu Fancreatico noviter reperto plerunqve restagnantem, primae concoctionis qvoddam quis. excrementum aqveum seu potius ichorosum, pro diluendis fecibus accommodum: Licet enim usum ejus verum nescire se ingenue fateatur, solertissimus husus ductus inventor Joh. Virsungus Bavarus, Amicus desideratissimus in epist. qvadam anno 1642.

---

Johann Michael Fehr, Hiera picra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hiera_picra.
