# Hiera picra 167

Johann Michael Fehr, Hiera picra, QVAESTIONUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/167

data, non tamen defuerunt celeberrimi Anatomici interque illos Veslingius alter Vesalius, qvi tum ex structura ductûs, tum è contenti succi qvalitate certiùs edocti, hunc ei usum ὁμο θυμαδον tribuerunt: Sic enim Vir modò dictus in responso qvodam super hac re: Certum est, inqvit, cum Pancreas chylum ventriculi largiter in se recipiat, blandoque calore suo alteret, eliminare Naturam per meatum proprium acrem qvendam succum tanqvam excrementum, qvod sangvinem alioqvin inqvinare poterat, & eliminare qvidem juxta porum bilarium in proximum intestinum, qvia similem cum bile usum praestate potest &c. E literis Patavio datis 17. Septembris 1647. Ubi obiter colligo, in ventriculo qvidem fieri maximam assumtorum transmutationem & χύλωσιν inchoRliu pancreate autem & venis lacteis, qvibus ocaptaculum chyli inter renes & capsulas bilatias ad psoas musculos situm, & a Pecqveto recens inventum accensemus, eandem absolvi; qvae tamen omnia cathedris Academicis & Anatomicorum theatris accuratius trutinanda propinamus. OLIDEO, ELORIA. I2 - TIIIPII NOOUI nε-ν2 mo δ:εκυτομάιι: νἑκυστι .ε: NOINS

---

Johann Michael Fehr, Hiera picra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hiera_picra.
