# Hiera picra 17

Johann Michael Fehr, Hiera picra, IIDESCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/17

Altorffinus, & Botanicus celeberrimus; Qvod de Sementina (inqvit) scire cupis, mihi nunqvam seminibus educere illam potuisse credas, nec vegetam aut viridem apud ullum vidisse me memini, absinthii Santonici species putatur, absinthiorum igitur morem servat, qvae rarissimè seminibus, prodire solent, nisi recentiosimis, id qvod saepius à me observatum. Desiderarem ego hîc cum Matthiolo Imperatorem vel Regem, qvi humanam Rempubl. misertus explorandae veritatis ergò in Aegyptum vel Judaeam mitteret: Not. in Dioscor. pag. 36. & in eam ferè inclino sententiam; omne illud semen p. qvod olim ob raritatem & caritatem sanctum, & à terra sancta afferebatur, hodiè qvidem sub eodem nomine, sed vel è Tanaceto nostro collectum; vel certè ejusdem semine adulteratum tantô numerô & tam vili pretiò divendi, cùm & forma & effectu deprehendantur similia. Qvartum genus montanum est, idove Tncanum Seriphio aemulum, spurium primum Dod. Santonicum Cam in hort. 2. Mspenum incanum radice ruffescente capillacea Bauh. in prodr. 3. Apinum candidum humile itidem Bauh. d.l. 4. Alpinum umbelliferum, idtqve vel latifolium seu album Taberm capitulis scabris, floribus albis, umbella Achilleae montanae Lob. & Clus. in Pann. & hist.

---

Johann Michael Fehr, Hiera picra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hiera_picra.
