Latin
IIDESCRIPTIO
Johann Michael Fehr, Hiera picra 22
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqva autem genera, Santonicum puta &Seriphium suis qvaeqve regionibus peculiariter gaudent, sterilibus tamen &à radiis solaribus ferventiùs perustis, ut AegyP Judaeae mediterraneis, Italiae, Gallae. Hispaniaeqve maritimis: Nec enim sicco solum solo &coelo ventisqve gaudere videtur absinthium omne, sed &locis insuper salsis ac nitrosis longè citiùs &feliciùs progerminat. Unzer. tr. de Se. p. 148. Videmus idipsum passim &qvidem cum ingenti luctu, ac moerore hactenus conspeximus, plurimùm inpasci agris non tam à sale &sole sqvalidis, qvàm pagis &intra moenia urbium per tragicum hoc &tricennale bellum desolatarum &exustarum, sive illud sit ex semine fortè illuc per ventos delato, sive ob soli salisqve virtutem in cineribus adhuc residentem, sive ob utrumqve, qvod vero magis consentaneum est: Sterilibus enim &nitrosis locis latius crescit &virescit, hinc major qvoqve salis copia exinde colligitur, quod omnibus etiam Pharmacopoeis notum: Unumquvodque autem (qvod Philosophus ait) suo loco naturali, qvam maximè gaudet, φέρεται φύσεκαὶ μένει ἐὲ τις ὀιεικις τόποιε εκσστον των σωμάσμάταν 4. Phys. 2.