# Hiera picra 22

Johann Michael Fehr, Hiera picra, IIDESCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/22

Reliqva autem genera, Santonicum puta & Seriphium suis qvaeqve regionibus peculiariter gaudent, sterilibus tamen & à radiis solaribus ferventiùs perustis, ut AegyP Judaeae mediterraneis, Italiae, Gallae. Hispaniaeqve maritimis: Nec enim sicco solum solo & coelo ventisqve gaudere videtur absinthium omne, sed & locis insuper salsis ac nitrosis longè citiùs & feliciùs progerminat. Unzer. tr. de Se. p. 148. Videmus idipsum passim & qvidem cum ingenti luctu, ac moerore hactenus conspeximus, plurimùm inpasci agris non tam à sale & sole sqvalidis, qvàm pagis & intra moenia urbium per tragicum hoc & tricennale bellum desolatarum & exustarum, sive illud sit ex semine fortè illuc per ventos delato, sive ob soli salisqve virtutem in cineribus adhuc residentem, sive ob utrumqve, qvod vero magis consentaneum est: Sterilibus enim & nitrosis locis latius crescit & virescit, hinc major qvoqve salis copia exinde colligitur, quod omnibus etiam Pharmacopoeis notum: Unumquvodque autem (qvod Philosophus ait) suo loco naturali, qvam maximè gaudet, φέρεται φύσεκαὶ μένει ἐὲ τις ὀιεικις τόποιε εκσστον των σωμάσμάταν 4. Phys. 2.

---

Johann Michael Fehr, Hiera picra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hiera_picra.
