Latin
LITATES
Johann Michael Fehr, Hiera picra 27
Unproofread scanNot analysed yet
LITATES. Bsinthium qvidem vulgare &RomaAnum seu Ponticum nostrum calidum est primo, &siccum ad tertium usqve gradum, (ad qvem tamen &calore suô accedere è Fernelio cum qvibusdam aliis evincere conantur D. Matthaei qvaest. Med. diff. 68.) ut amara ferè omnia intensè talia, ea scilicet qvae &calore &siccitate pariter excellunt; nam lactuca, rapae, brassicae, aliaqve dulcia &humida, qvando in caules flores &folia fruticescunt, demum amarescunt, ob humidi nativi, qvo antea amarities illa diluebatur, defectum; Ratione secundarum qvalitatum facultas ei inestidetergendi, aperiendi &discutiendi, subadstringit etiam, praesertim, Ponticum (unde &qvalitates adstrictoriae Ponticae barbaris dicuntur) hinc &ventriculo ac reliqvis visceribus concoctioni potissimùm dicatis perqvam amicum est, &conveniens, stomachicum nimirum, hepaticum &spleneticum, adstrictione enim illâ moderatâ roborat, acrimoniâ autem &tenuitate suâ bilem &alios excrementitios humores per alvum, menses &urinam διὰ τῶν ζυμφερόντων χωρίων modestè eliminat, obstruInjuriam facere vide tur Diosc.