# Hiera picra 27

Johann Michael Fehr, Hiera picra, LITATES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/27

LITATES. Bsinthium qvidem vulgare & RomaAnum seu Ponticum nostrum calidum est primo, & siccum ad tertium usqve gradum, (ad qvem tamen & calore suô accedere è Fernelio cum qvibusdam aliis evincere conantur D. Matthaei qvaest. Med. diff. 68.) ut amara ferè omnia intensè talia, ea scilicet qvae & calore & siccitate pariter excellunt; nam lactuca, rapae, brassicae, aliaqve dulcia & humida, qvando in caules flores & folia fruticescunt, demum amarescunt, ob humidi nativi, qvo antea amarities illa diluebatur, defectum; Ratione secundarum qvalitatum facultas ei inestidetergendi, aperiendi & discutiendi, subadstringit etiam, praesertim, Ponticum (unde & qvalitates adstrictoriae Ponticae barbaris dicuntur) hinc & ventriculo ac reliqvis visceribus concoctioni potissimùm dicatis perqvam amicum est, & conveniens, stomachicum nimirum, hepaticum & spleneticum, adstrictione enim illâ moderatâ roborat, acrimoniâ autem & tenuitate suâ bilem & alios excrementitios humores per alvum, menses & urinam διὰ τῶν ζυμφερόντων χωρίων modestè eliminat, obstruInjuriam facere vide tur Diosc.

---

Johann Michael Fehr, Hiera picra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hiera_picra.
