# Hiera picra 3

Johann Michael Fehr, Hiera picra, IIDESCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/3

absinthio caules sunt plures, lignosi, incani, ramosi & fruticosi, cubitales & bicubitales interdum & altiores, folia artemisiae foliis paria, minutius dissecta, mollicella, tota ineana, (magis tamen pronam qvàm supinâ parte) odore aromaticô, gustu item, sed cum pluscula amaritudine conjuncta, adstrictione non levi, corymbi longâ serie mense Junio in racemis, fulvô colore ubertim emicant, semine Julio succedente minuto, Tanaceti forma, radix crassiuscula, lignosa, abundè calefacit, aromaticâ gratiâ, sine omni tamen amarore (qvod mirum) totum os perfundens. Gravioris autem odoris semper est, qvod opacis, & svavioris qvod apricis & montanis nascitur, qvo potissimum argumento ducti Clarissimi viri tum veteres tùm moderni Medici, hoc nostrum vulgare absinthium pro vero & genuino Pontico seu Romano, qvod Arabes Rum vocans, habuerunt, ut ex pluribus idipsum operosè probavit absolutissimus Botanicus Caspar Baulnus in Pinace theatri Botanici c. de absinthio. Claud. Rocard. tr. de Absinth. Monachi in Mesuen. Bod. à Stapel, d. l. Lobel. & plures alii, de qvibus infra. Artemisiae folia tribuit suo Pontico Dioscorid.

---

Johann Michael Fehr, Hiera picra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hiera_picra.
