Latin
VI. ELECTIO ET
Johann Michael Fehr, Hiera picra 4
Unproofread scanNot analysed yet
tantopere in ventriculi morbis depraedicatus, qvem tamen nisi aut viridem plantam aut ejusdem magisterio O praecipitatum alembico imponas, omnis coloris expertem potiùs videbis, ut destillata caetera, qvae nisi oleo aut sale suo volatili impraegnata sint, ἄχρσα transeunt alembicum nulloqve planè colore imbuta, praeter aqvam croci &rorellae destillatas, qvae aureum suum splendorem per alembicum transmittunt; notandum autem spititum hunc non nisi fortiori A &in breviori cucurbita transcendere, magisque salinum esse, qvàm amarum; Cum vino autem praesertim generosiori destillatus, jucundiùs amarescit, ut &qvi cum spir. vini ad modum Augustanor. paratur, qvi qvidem rectiùs stiritus vivi absinthitis dici meretur, ut vult Zvvelferus eique suam essentiam è toto absinthio artificiosè compositam &totius simplicis virtutibus nobilitatam longè praefert d. l. p. 423. Alter item prae item è O paratus, de qvo infra: Mihi caeteris arridet, qvi cum vino destillatur. Vinum absinthites usitatissimum est &veteribus qvoqve decantatum, fitque vel per se vel cum additione aliorum: Per se qvolibet tempore ex summitatibus vel recentibus vel convenienter exsiccatis parari potest, commodissimum autem est, tempore vindemiali absinthii comas floribus &semine prae gnantes mustro imponere, sic enim inter fermentandum corrigitur illa, qvae absinthio inhaerescit, cruditas &obtunditur nonnihil amaritudo, ac si adjiciatur cinamomi momentum cum passulis Corinth. praestantissimam parabis tùm ventriculo, tum jecori de biliori panaceam, sumentibus qvoqve haut ingratam: Cum adjectione aliorum diver simodè qvoqve idem parari potest, cujus axempla aliqvot in seqventibus occurrent. Ex tempere qvoqve tale vinum vel ex absinthii essentia aut cum ejusdem eleosaccharo parari potest, de qvibus omnibus consulatur Phosphorus noster in Ampelographia sua mustea pag 341. &seqq. Eodem modo CEREVISIA absinthiaes confit, ubi tamen minor absinthii dosis est addenda propter lupulum qvi &ipse amarus est; ,opportunè qvidam adjiciunt folia scolopendrii aut tamarisci qvae intenis obstruIn Thracia olim &Propontide familiare. Diosc. 3. ubi illud ὑγιείας ποιητικὸν vocat, q. generale qvoddam praeservatitum vel conservativum sanitatis συστόμα. χον συρητκὸν &c. Vide plura jusdem encomia ibidem. Dn. D Joh Michaëtis P, P. essent abs. parat. ex spir. vini da absinth. abstracto, in eo dissolvit extractam absinth. sed haec minus amara est.