# Hiera picra 5-2

Johann Michael Fehr, Hiera picra, HIIRA MIEXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/5-2

In infima regione nebrlae sunt nubibus rariores terraeqve incubantes; serenitatem praesagiunt, si à sole discuriantur, sin eleventur, pluvias, es wird bald regnen/ inqviunt nostrates, der Rebel zeugesich auff; Idem judicium esto de caligine ista, qvam vocamus das Heurauchen / nebulae rarioris genus, quod in aestate diuturuum aestum, fulmina & tonitrua indicat, vere autem & autumno plerunqve pluvias. Praeterea ror ibi pro diversitate qvidem regionum varius qvoqve reperitur: In Syria seilicet & Calabria ob coeli solique temperiem è purissimo vapore genitus dulcissimum mel repraesetat, qvod manna dicitur super latioribus arborum fraxiui potissimùm & orni foliis granulatum, ἀνρόμελι, δρσσόμελι Gr. remedium morbis biliosis dicatum. Apud nos quoqve ex roscido isto vapore aestivo tempore super arborum & plantarum foliis floribusqve pruinosa nocte condensato mel fuum apes colliguut, aqvosius illud qvidem, sed in alveari uiterius excoqvendum & perficiendum οὐ ποιοῦσι ὁ πυιοοι (inqvit Arist. 15. hist animal. c.

---

Johann Michael Fehr, Hiera picra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hiera_picra.
