# Hiera picra 66

Johann Michael Fehr, Hiera picra, HIIRA MIEXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/66

Ros est in tenera pecori gratissimus herbâ. Est scilicet in omni rore praeter istud aqveum & salis armoniaci ac nitri subtilissimi qvidpiam, hinc & diarrhoeas excitat, qvod ex allata Hochstett. observatione, liqvet, ideoque & Amatus Lusitanus ad praeparationem syrupi rosar. solutivi rosas rore madidas & pruinosas affumere jubet, comm. in Diosc. idem de absinthii syrupo supra notavimus. Sunt etenim unius matris aëris soboles ros & pruina, sed haec illo crassior est & frigore nonnihil intensiori sulis instar coacta â perurendo dicta, qvia penetrubile frigus adurit. Der gefrorne Thau/ der brennende Reiff/ so wie Schneeweiß Saltz anzusehen. Qvod igitur nix est in media aëris regione, id in infima est pruina, & qvod ibi pluvia, hîc ros est: Senn. epit. Phys. l. 4. c. 8. Evocat qvoque ros iste in sessu suo è plantis & floribus tum sapores tum odores, unde mellis qvoque diversitas proficiscitur; Ineunte enim nocte halitus isti svaves â calore Solis de die sparsim elevati ob subeuntis frigoris ἀντιπερίστασιν sensim concentrantur & mane cum vaporibus roscidis ob solis vicinitatem in folia floresque se demittunt, hinc aër vespertinus odoratissimus est. Est scilicet aër perpetuus ille coeli terraeque internuncius, ab hac recepta illi sub vaporis specie transmittit, & ab illo demissa huic iterum commodè suppeditat, acerrimus vacui propulsator, qvod atomorum ad solis radios conspectarum & sub intensissimo frigore manifestè scintillantium copiâ perspicuè cernere licot, & qvid aliud nutrit plantas in muris & tectis nascentes, vel summis laqvearibus suspensas aloen, semperviva, cepe, sqvillas, nisi ejusmodi corpuscula? Qvid integras sylvas prata & virentia jugera incendio vastavit hoc sqvalido anno, nisi atomi ejusmodi Aeae sub torrente aestu ex locis Areis exhalantes?

---

Johann Michael Fehr, Hiera picra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hiera_picra.
