# Hiera picra 70

Johann Michael Fehr, Hiera picra, HIIRA MIEXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/70

c. 8. sed in supremo caelo certa series & congeries; seu maresqvoddam & examen minutissimarum stellularum in eodem semper loco & eadem forma perpetuo subsistentium, qvod modernorum observationes probant; id qvod de meteoris dici neqvit. Ex aqveis autem vaporibus omnes qvoque fontes, omnia flumina originem trahere, author est Philosophus 1. meteor. 3. Sicut enim circulatione perpetua sangvis & cum eo qvilibet humor in vivente corpore fursum deorsumque facile fertur; Ita qvoque è mari omnia flumina per qvandam qvasi reciprocationem jugiter scaturire manifestum est, sive ea caeli solique sqvalore modò in aërea regione sub nubis, grandinis, nebulae, pruinae, roris nivisque condensentur specie, & pluvias ac torrentes excitent; sive A subterraneo in altissimos qvoque montes continenter sublimati, aut vacui fugâ attracti (das sind Gottes Wasser-Kuͤnste) vivorum fluminum causa sint, qvod experientia confirmare videtur in mari Caspio verè mediterraneo, qvod mamfesto qvidem exitu caret, infinita tamen flumina excipit, qvae ex montium accolarum praecipitiis perenniter iterum scaturiunt, quae duo cumprimis admiranda in mari hoc Caspio, qvod à tot fluminum accessu non crescat, nec exinde dulcescat; Hujus modum & rationem superius tradidimus, illius autem causa esse potest vel 1.

---

Johann Michael Fehr, Hiera picra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hiera_picra.
