Latin
HIIRA MIEXA
Johann Michael Fehr, Hiera picra 73
Unproofread scanNot analysed yet
Manet ergò, Mare Mortuum in Arabicum sese sinum per canalem 62. leucarum (tantum enim mare Asphalticum à Rubro mari distat) exonerare; Ergo Mare mortuum mari Rubro &per hoc Oceano communicatur. Haec ille. Qvin &Oceanum magnum sub polo arctico in profundissimam qvandam voraginem per 4. Euripos continenter fundi &per totius terrae diametrum transeuntem sub polo Artarctico confertim iterum effundi, constans authorum est sententia: Unde ibi propius accedentibus, summum submersionis imminet periculum, qvod Cortertales fratres experti sunt. Hîc verò proplor accessus planè denagatur ob rationes, qvas pulcherrimè perseqvitur noster Phosphorus Sachsius in suo Oceano Macro-microcosmico.