# Hiera picra 84

Johann Michael Fehr, Hiera picra, CONDITORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/84

com. in Hipp. p. 368. Hoc modo puer ille convulsus est apud Bartholinum l. 5. anat. hist. 2. Sic juvenis qvidam lanio, cui acinace cranium supra sinistram aurem fractum erat, stupore primo manus dextrae, post lateris dextri & lingvae paralysi correptus est, ablatâ autem beneficio trepant multa materiâ partim sangvinea, partim qvasi medullosa (ex ossium fractura ex sudante) & sensus & motus in affecto latere statim restituti sunt; sic bemiplecticis nonnunqvam oculi & genaequis. subsultant, ubi in opposita parte medicamenta rectius applicantur. Epilepsiam per consensum ventriculi qvoc aufert, hîc enim secundum Trallianum (& in ea, qvae à vermibus oritur) potu absinth. & picrâ antidoto nihil praestantius, qvibus tamen semper addenda, qvae specifica vi depugnant cum morbo isto Poeonia (cujus capitulum, anteqvam in florem sese explicat, humani capitis figuram cum suturis & parietibus eleganter exprimit) viscus qvernus, viscustliae, coryli, ruta, lunaria botryitis. Qvod licet in dubium vocare videatur Car. Po in consil. de epilepsiâ, dari tamen ejus nodi morbum complicatum & curari meiicamentis non nisi utrique parti appropriais & viderunt Neoterici, qvorum catalogum bene longum contexuit Sennertus l. 1.

---

Johann Michael Fehr, Hiera picra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hiera_picra.
