# Hiera picra 89

Johann Michael Fehr, Hiera picra, CONDITORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/89

Eadem ratio est cerevisiae absinthio medicatae, pro qvo tamen fex qvaedam hominum aut Coriandrum imponunt crudum, aut chamaepytin, aut lolium, herbas ebrietatem inducentes, qvae scil: optimae cerevisiae nota certissima, sed cum maximo bibentium malo: ita enim duos nostrorum civium in furorem conjectos, aegreque persanatos, qvendam autem Westphalum perenni temulentiâ qvasi correptum, vertigine & stupore qvasi comatoso perpetuò laborâsse memini. Capitali suppliciè afficiendi αικροκερδεῖς lucripetae, & digni, qvibus pro lora lorum, pro Zytho cippus, pro pretio internecio obtingat, divinae mentis arcem, judicii metropolim, cogitationum concilium, memoriae promtuarium, & sensuum omnium nobilissimam officinam tàm ignominiosè subvertentibus. Nonnunqvam qvidem ex Senecae decreto ad ebrietatem veniendum, non ut mergat nos, sed ut deprimat; Eluit enim curas & ab imo animum movet, & ut morbis qvibusdam, ita tristitiae medetur; Liberque non ob licentiam lingvae dictus est inventor vini, sed qvia liberat servitio curarum animum & asserit, vegetioremque & audaciorem in omnes conatus facit: hinc Majores nostri de bello aliisque gravissimis negotiis deliberarunt in conviviis, tanqvam nullo magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat animus, aut ad magnas incalescat. Tacitus de mor. Germ.

---

Johann Michael Fehr, Hiera picra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hiera_picra.
