# Hiera picra 9-3

Johann Michael Fehr, Hiera picra, HIIRA MIEXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/9-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/9-3

lohannem Baptistam esitâsse, ex sacris constat, non arborum surculos, qvos itidem locustas nominant; Miraculo autem propiora. sunt, filamenta ista sericea & carulea, qvae in Misnia die 23. Martii 65. cum nebula cecidisse dicuntur, serico vero tam similia avam est ovum ovo. Sed notandum hîc in genere, nos non tam res ipsas, quam earum accidentia & agendi modum attendere; Sic non terram ipsam, sed terrae motum, non mare, sed ejusdem aestum & stupendam reciprocationem, nonaërem sed ejusdem accidencidentia mira hîc consideramus; Malè igitur hûc galaxiae seu via lactea à Philosopho refertur, cum illud non sit meteoron in aëre suspensum & ut cometa, accensum l. 1. meteor.

---

Johann Michael Fehr, Hiera picra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hiera_picra.
