Latin
viii
Johann Michael Fehr, Hiera picra viii
Unproofread scanNot analysed yet
Nobilissima certè qvaeqve medicamenta impurissimis prostituuntur vespillonum imposturis, qvae serio ad examen revocanda, si te, si tuos salvos velis: Becoar, Unicornu, Ambra, moschus, succinum, sperma ceti, rhaponticum, rhabarbarum, turbith, hermodactylus, opium, camphora, radix been, semen cynae, cassia lignea, amomum, dena hippopotami, &qvot gemmae lapidesqve, qvid negotii facessunt seplâsiariis, qvid difficultatis Medicis? Ea tamen qvotidiano nobis sunt in usu: Omnis artifex exactissimam instrumentorum suorum cognitionem habeat oportet, si felices in arte progressus facere velit; sola hic Medicina qvodammodo hallucinari ejusqve instrumenta nonnulla rubigine qvasi obduci videntur; Istam pro virili abstergimus &polimus, limâ tùm nostra, tùm aliorum, qvi nobiscum hac in palaestra desudant: Plus vident oculi, qvàm oculus, nec uni omnia, nec omnia omnibus data &revelata sunt; Nec omnis fert omnia tellus. Et qvod affectum praesumimus, vix effectum dabimus etiam laboriosi: Attamen Est aliqvid prodire tenus, si non datur ultra. Praeimus igitur, qvà seqvatur excitata aliorum industria, redditura aliqvando diligentiae suae vectigal, sicubi aut explorata novitas, qvod Clarissimus Gruterus suô sensu in In Hieram Picram D. J. M. F. A. N. C. Praes. Job. Andreae Piccarti, Theolog. Licent. P. &Superintend. Shinfurtensis Epigramma. IElla liber condit; titulis absinthia praefert: M Fellea materies, mellea scripta Fehri