Latin
POMATIS
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 100
Unproofread scanNot analysed yet
E serratis posticis musculis duo superiores sunt, ac minoress duo item inferiores, &majores, Serrati superiores, tenui ac membranoso pr incipio, à tribus inferioribus spinis vertebrarum colli, primâque dorsi; mox in descensu carnosi, ad costas tres superiores feruntur. Serrati duo inferiores à tribus duabusve spinis vertebrarum dorsi inferiorum membranoso exortu &ipsi producti, transversim deinde excurrentes, quatuor inferioribus costis earumque intervallis innectuntur: quanquam utrumque par aliis, haud ineptè, initia sua potius in costis; finem autem in spinis vertebrarum obtinere videatur, atque ad vertebrarum circumactum conducere. Sacrolumbis musculis origo est ab ossis sacri extremo, nervoso exteriùs, intus carnoso principio. Hinc juxta ileu sedem assurgentes, circa infimam dorsivertebram, a longissimo ejus musculo nonnihil secedunt ad costas, quibus varia tendinum serie prospiciunt, ut in expiratione thorax constringatur. Longissimis dorsi musculis, principium, &progressus ab osse sacro, lumborum vertebris, &osse ileum cum Sacrolumbis comunis est: cum quibus uniti, circa dorsi vero infimam vertebram distincti, transversis vertebrarum lumbalium, ac dorsi processibus tedines largiuntur; quamvis longiùs ferantur, &caput interdum ipsum accedant.