Latin
VNNTOIXNEOI
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 103
Unproofread scanNot analysed yet
Recti minores sub majoribus a primae vertebrae tuberculo exorti, atque in progressu nonnihil divisi, eandem cum prioribus metam contingunt. Nec verò extendendum tantùm caput fuit; sed etiam hinc inde circumagendum. Hoc confequitur opera musculorum parvorum quidem, sed validorum, è quibus duo obliqui superiores, &totidem obliqui inferiores. Obliqui superiores in occipite juxta latus externum rectorum producti, in primae colli vertebrae processu transverso desinut. Obliqui inferiores à spina secudae dae colli vertebrae profecti, in primę vertebrae colli processu transverso finiunt, adeoque commotâ hac vertebrâ caput circumducunt.