Latin
VNNTOIXNEOI
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 111
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his primum ad, angulum oculi externum, cum processu ossis temporum conjunctum, apophysi sua os jugale producit. Alterum os oculi canthum internum constituit, meatu pręditum, per quem ad nares redundaus oculorum humiditas descendit. Tertium intra oculi orbitam reliquis duobus interpositum. Quartum omnium maximum, genarum &palati potissima absoluit partem, dentiumque cauernulis elaboratum. Foramine cospicuum est euidenti, per quod à tertio pari neruus excurrit. Quintu iuxta cum pari suo nasum constituit. Sextum extrema palati cum osse socio terminat. Atque hęc omnia harmoniâ potiùs, quàm sutura combinantur.