# Syntagma anatomicum 149

Johann Vesling, Syntagma anatomicum, VNNTOIXNEOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-vesling/syntagma-anatomicum/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-vesling/syntagma-anatomicum/149

Ambitus ejus rotundus est, & praeter ovale, quod ipsi imminet, foramina quatuor π κιο veluti fores obtinet, in periodos circumducentes, tum quintum, quod in latioris cochleae gyri finem sese aperit, ut sonorus aer, & quò cederet haberet, & ad neruum allapsi soni judicem certius pertingeret. Est autem cochlea meatus aurium insignis gyris duobus cum portione tertii, cochleae in modum circumflexus. Fundavit eam divinus artifex in communi processu petroso; materiâ tamen seminali siccâ, levi, ac friabili ulteriùs induxit, aptissimâ gyrulo efformando, sonoque conservando substantiâ, tenuique poro à medio cochleae, tan qua radio a centro producto, nervum accumbentem vocali specie imbuit. Sparguntur in reconditum hoc auditus organum venulae, & arteriae exiguae, ab internis anterioribusque ramis, tum venae jugularis, tum arteriae carotidis profectę: potissimùm verò nervi Nam cum in meatum ossis petrosi posteriorem, quinti paris gemina feratur portio durior una, quae Coecum veteribus dictum foramen ingressa, tortuoso itinere craenio eluctatur; altera quae mollior, in extremo ductu à priore leviter prominula apophysi dirempta, parte majore cochleę cetro insistit; minore ad labyrinthi circum porrigitur, utrobique audiendi munus officiumque consummans. Addit sese his â quarto nervorum conjugio ramulus singularis. Is internae auris secretiori cuniculo receptus, in tympanum progreditur, egressuque bifidus, partim quintae paris duriori portioni descendenti se jungit, partim in mamitii miformis processus cavernas sparsus, sensum membranis, musculoque movendi pariter facultatem, subministrat. CAP. XVII. De Oßibus partium extremarum. trunco humani corporis ad ejus Rartus: ab intermediis partibus ad extremas, manuu adeò pedumque contenplationem ordine perducimur: quorum hi bajuli corporis totius; illi promi ejusdem, & condi, robustis ossibus, validis musculis, tum vasis copiosis, vitę, alimenti, motusque

---

Johann Vesling, Syntagma anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syntagma_anatomicum.
