Latin
151
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 151
Unproofread scanNot analysed yet
gratiâ indigebant. Ossa, quę comuniter manui assignantur, sunt humeri, cubiti, &propria tandem inanus extremae. Humeri ossis stabilimenta sunt clavicule cum scapulis. CLAVICVLAE utrinque os constituunt unum, pectori imminens fistulosum, crassum, atque in viro magis, quàm foemina flexuosum. Extremorum uno, sterno conterminu est; altero, cum scapulę processu superiore, ubi acromium, sive humeri summum producit. Nexum ejus laxa, sed valida ligamenta, assumptis inie GOOK insuper cartilaginibus firmant. At SCAPVLA, os est latum, &tenue, non tam ad costarum dorsalium tutelam, quibus scuri instar incumbit, quàm claviculę, &praecipuè humeri tutam articulatione comparatum.