Latin
155
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 155
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc extremorum uno tenuius, rotundoque praeditum capite, ab ulna proxima excipitur; quamvis &sinu singulari humeri os admittat. Altero extremo crassius evadit sinuque minore ulnam, majore verò carpi ossicula fuscipit. MANVS extrema tribus distinguitur partibus, carpo, metacarpo, &digitoru phalange. Carpum octo absoluunt ossicula, magnitudine, figurisque nonnihil discrepatia. Horti quatuor inferius, &totidum superius locantur. Ligamento compingutur cartilagineo, tum alio comuni, quod tam ossa carpi tuetur, quàm tendines musculorum ad digitos porrigendos coercet. Metacarpus quatuorossibus componitur, longis, sed gracilibus, atque intermediâ regione sejunctis, ut musculis interosseis sedes pręberetur tutior, nec manuum agitalitate auctius pondus remoraretur. Appendices habet inferiores latiusculas, quarum sinus carpi ossicula subeunt: superiores rotundas, ut aptiùs, digitorum ordines sustineant. Digitos, annumerato pollice, quindecim perficiunt ossa magnitune diversa. Nam quod in vnoquoque digitorum primum est, id amplius secundo, secundum iterum tertio, quod unguis munimento obtegitur.