Latin
SVNTAEMMTIS
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 183
Unproofread scanNot analysed yet
Basilicus venę axillaris ramus postquam thoracieam superiorem, &inferiorem protulit, brachium ingreditur, venamque constituit in dextro brachio lecorariam, in sinistro Splenicam vulgo dictam, aut simpliciter Basilicam, Haec ad glandulas axillarum porrectis surculis, mox in duos dispescitur ramos. quorum profundus arteriae, neruique tertii, &quarti ramis sociatus, superato cubiti articulo, geminos iterum in ramulos differtur, externum unum, à quo pollex index mediusque digitus &internum alterum, à quo annularis, &minimus, venulas nanciscuntur. Alter basilicae ramus subcutaneus, ad cubitum descendens, &ipsus producit venam duplicem. Internam, quę sub cubiti flexura cephalicae ramo vnita medianam prom externam, quae ad humeri tuber geminata, majore sobole ad carpum, digitumque minimum: minore verò, per inteinteriora manus propagatur. Atque his in venis, quemadmodum, &iis quae ad pedem feruntur valvulas efformauit divinus Prometheus, membranas subtiles, dispari situ hinc inde sejunctas, quarum concava sursum, convexa deorsum spectantia, safiguinis impetum ad extremas partes moderantur.