Latin
2
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 2
Unproofread scanNot analysed yet
Contemplandi autem humani corporis tum ventres erunt, tum artus, quos communi manuum, pedumque significatu notabis. τ τι7τιγτν *Ventres appello cavitates corporis insignes, &veluti regiones, intra quas natura partes habitudine, atque actione distinctas collocauit. Horum tres spectantur. Inferior, expanso intus peritonaeo definitus, Abdomen nucupatur, quoniam abdit involvitque viscera illa omnia, quae vel alimentis corpori toti praeparandis, vel in spem sobolis generando, fovendoque semini comparata sunt. Medius venter, obtentae undique Pleurae terminis circumscriptus, fontem vitalis caloris, hujusque ventilabra possidet, Thorax dictus.