Latin
20
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 20
Unproofread scanNot analysed yet
Simplex eius in homine structura, &magnitudo mediocris: multiplex in animantibus, quibus duriores cibi conficiendi erant. Distinguitur in fundum, seu cauitatem, &orificia duo, quorum quod laeuorsum superiusque conspicitur, propriè STOMACHVM nucuparunt majores, &fibris in orbem remeantibus, nervisque plurimis pertextu, crassitie item atque amplitudine conspectius, appetitus naturalis cibi sedes habetur. Quod dextrorsum vergit inferius orificium, fibris transversis, circuloque sphincteris aemulo donatum, PYLORVM veteres, siue anitorem vocarunt, cùm per hoc digestus iam cibus veluti portam ad intestina proxima deferatur. Frigidum siccumque ventriculi temperamentum circumsistentium viscerum calore mitescit: figurae similitudine utricularem Musicorum tibiam exprimens. Collocatus a prouido architecto in hypochondrio sinistro, sub diaphragmate: parteque dextra jecori, sinistra lieni committitur. Anterius innatante fouetur Omento, posterius Pancreate veluti pulvillo subnixus. Orificio superiore circa duodecimam thoracis vertebram gulae; dextro autem seu inferiore; duodeno intestino continuatur. Iam GVLA, qua &oesophagum appellant, quamvis aptissime cu aspera arteria pulmonibusque demostretur; attame ne verbis separemus, quae re ipsa Natura conjunxit, ejus breuem hic discriptionem dabimus. Est autem ductus seu canalis per quem cibus ac potus ad ventriculum descendit; totidem quot ventriculus membranis compositus.