# Syntagma anatomicum 3

Johann Vesling, Syntagma anatomicum, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-vesling/syntagma-anatomicum/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-vesling/syntagma-anatomicum/3

Supremum, qui tertius, caput includit, robustis cranii veluti moenibus cinctum. In eo τὲ πλεμόνικον Plato constituit, & quicquid in homine sidereum magis ac caeleste. Caeterùm vim putredinis eluctaturi, dissectionem ordimur ab infimo ventre seu abdomine, cujus exteriora, quae cartilaginibus costarum infimis finitima, Hypochodria appellarunt veteres, hinc dextrum, inde sinistrum. Quod stomacho cum proximis intestinis imminet, Epigastrium: reliquum verò, quod subter vmbilicum, ab iliis, inguinum pubisque spatiis comprehenditur, Hypogastrium pronunciarunt. Ex partibus in abdomine obviis, quaedam universo corpori communes sunt, quaedam eiusdempropriae habentur. Inter communes cutem recensent, cum instrata sibi pellicula, tum pinguedinem, & membranam carnosam dictam. CVTIS est humani corporis velamentu membranosum, quod partibus inductum singulis, aliquam adversus externorum incursum tutelam iis pręberet, qualitatumque tactilium excessus metiretur. Sensus vigorem à nervis sortitur, quorum no extrema tantùm, sed ramuli etiam exiles, hinc inde in cutem propagantur. Idem de venis arteriisque accipiendum est, quas pro extensionis modo varias obtinet, è quibus sanguine ac vitali spiritu abundanter subministrato, nativa partibus membranosis frigiditas siccitasque temperatur. Habitus ratio omninò dispar est.

---

Johann Vesling, Syntagma anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syntagma_anatomicum.
