# Syntagma anatomicum 30

Johann Vesling, Syntagma anatomicum, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-vesling/syntagma-anatomicum/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-vesling/syntagma-anatomicum/30

Succedit IECVR seu HEPAR, eximium infimi ventris viscus, sanguinis, spiritusque naturalis officina. Substantiam obtinet sui generis carnosam, sanguini recenter affuso, concretoque similem: unde parenchymatis vox ab Erasistrato deducta. Obuelatur membrana simplici, satisque tenui, arctè vndique visceri adhaerente Venas continet ordine duplices. Superiores, quę venae Cauae propagines, & sanguinem in amplum illius truncum, tanquam viam regiam deducunt. Inferiores, quae numero plures venae Portae rami sunt, à quibus, & vmbilicalis in foetu vena consurgit. Omnium inter se tam per oscula, quàm per latera frequens conspicitur conjunctio, quam perfectio sanguinis, faciliorque distributio exigebat. Has paucae comitantur arteriae, à coeliacae ramo dextro suppeditatae, tum neruuli duo in ambitum visceris dispersi, à sexti paris interno dextro, externoque sinistro ramo prodeuntes. Magnitudo jeroris in homine vasta, figuraque propemodum rotunda. Diuiditur in partem convexam, & concauam. Illa recuruata laeuitate diaphragmati sese aptat: hęc inferior, & magis rnaequalis. Nam & in lobulum extuberat, & sinu excauatur gemino, quorum altero bilis conceptacubum recondit; altero, subjectam ventriculi partem coplectitur. Fissura demque singulari vmbilicalem venam emittit quae adulto iam homine in ligamenti soliditatem addensatur.

---

Johann Vesling, Syntagma anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syntagma_anatomicum.
