# Syntagma anatomicum 33

Johann Vesling, Syntagma anatomicum, 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-vesling/syntagma-anatomicum/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-vesling/syntagma-anatomicum/33

Reposita est vesicula fellea in sinu jecoris dextro, cui superiore, & media sui regione firmiter coniungitur. At perus biliarius ductus est, canale vesicae paulò amplior, qui à jecore ad intestinum duodenum protensus, bilem eò deriuat. Quemadmodum autem natura bilem magis sinceram statis temporibus per canalem vesiculae expellit, ita impuriorem crassamve recta via per ampliorem hunc porum peracta chyli distributione secernit. lecoris ex aduerso conspicitur LIEN, siue Splen, infimi ventris organica pars, quae chyli portionem aquosiorem quidem, sed admistâ portione terreâ lutulentam in sanguinem commutandam suscipit. Substantia eius carnosa est, jecore tamen laxior simplicique tunica induta, quam Peritonaeo adsignant. Venas comcomplectitur à ramo portae splenico numerosas; plures tamen, & magis insignes arterias, à coeliaco ramo sinistro profectas. Nervulis fruitur ab interiore sexti paris sinistra propagine desumptis, quae per exteriora tantum visceris disperguntur. Melancholicis magnitudo lienis conspectior. Temperamentum ob arteriosi sanguinis copiam calidius ac siccius color ex atro purpureus, atque etiam, ubi provectior aetas, plumbeus. Interiore facie sinuosus est exteriore gibbosus, linguamque bubulam haud inconcinnâ similitudine figurat. Locum obtinet in hypochondrio sinistro, situque paulò humilior jecore.

---

Johann Vesling, Syntagma anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syntagma_anatomicum.
