Latin
DVLAM RENALEM, & RENEM
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 39
Unproofread scanNot analysed yet
Membranarum triplici complexu constat, è quibus externam peritonaeum largitur: mediam, intimamque propriam agnoscit. Harum illa, crassior est, carnosisque referta fibris, singularem ad vrinae expulsionem operam affert: altera intima, tenuior, sensuque vegetior, inductâ mucosâ veluti crustâ, a contenti liquori mordacitate vindicanda fuit. Accedunt vesica venae, &arteriae ab hypogastricis: nerui ab insimis sexti paris internis ramis aO SYYTAGMATIS mis, tum propaginibus ossis sacri. Amplitudine eius non aetas solùm, sed crebra quoque distensio variat. Diuiditur in fudum, &ceruicem. Fundus superior &latior vesicae pars est.