Latin
DVLAM RENALEM, & RENEM
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 41
Unproofread scanNot analysed yet
Iliaci rami sparguntur iterum in externum, atque internum. Ab interno qui minor est, oritur muscula media siue glutea &hypogastrica vena, quae recti intestini musculis, tum vesicę, vteroque propagines largitur. Ab externo ramo, qui major, epigrastica vena, &pudenda prodeunt, reliquum eius abdomine superato, ramum cruralem constituit. Haud dissimilis arteriae magnae progressus est. Etenim postquam mesentericam arteriam superiorem, emulgentem, spermaticam, mesentericam inferiore, lumbales item, &sacram eduxit. Iuxta os sacrum finditur in ramos iliacos, quorum interior promit arteriam musculam, &hypogastricam; exterior epigastricam, &pudendam. Quod superest, ad crura porrò descendens ramum arteriae cruralem propagat.