# Syntagma anatomicum 41

Johann Vesling, Syntagma anatomicum, DVLAM RENALEM, & RENEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-vesling/syntagma-anatomicum/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-vesling/syntagma-anatomicum/41

Iliaci rami sparguntur iterum in externum, atque internum. Ab interno qui minor est, oritur muscula media siue glutea & hypogastrica vena, quae recti intestini musculis, tum vesicę, vteroque propagines largitur. Ab externo ramo, qui major, epigrastica vena, & pudenda prodeunt, reliquum eius abdomine superato, ramum cruralem constituit. Haud dissimilis arteriae magnae progressus est. Etenim postquam mesentericam arteriam superiorem, emulgentem, spermaticam, mesentericam inferiore, lumbales item, & sacram eduxit. Iuxta os sacrum finditur in ramos iliacos, quorum interior promit arteriam musculam, & hypogastricam; exterior epigastricam, & pudendam. Quod superest, ad crura porrò descendens ramum arteriae cruralem propagat.

---

Johann Vesling, Syntagma anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syntagma_anatomicum.
