Latin
DVLAM RENALEM, & RENEM
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 48
Unproofread scanNot analysed yet
Corpora neruosa pudendi virilis oblonga sunt, &densa, substantiaque molli veluti medullâ infarciuntur, minuto venarum, atque arteriarum plexu impedita, vt calore spirituque copioso, nec promptè resolubili, affatim replerentur. Musculis mouentur duobus, breuibus quidem illis, sed crassis, &â coxendicis appendice neruoso principio deductis, quorum opera erigi praecipuè, subtendique possunt. Origo neruosis corporibus ab inferiore ossium pubis margine, fundamento satis stabili. Per initia quidem disiuncta, mox tamen in progressu tenui intercedente sepimeto conauncta, simul ad glandem vsque penis protenduntur. His medius subiicitur Vrethra, siue canalis, seminis pariter, Fi. atqueσ. σ