Latin
ANATOMICI
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 53
Unproofread scanNot analysed yet
Intercedit has membranas, quà fundum vteri proximamque ceruicem ambiunt, carnosus contextus, qui â foetu cocepto affluente humorum ubertate spongiae in modum imbutus, sensimque laxatus, mirabilem in gravidis, &uteri er assitiem efficit, &cu maceratis pariter membranis distensionem admittit; quamvis in muliere non praegnante densus, valideque compactus deprehendatur. Vasis praeditus est vterus numerosis: è quibus venae arteriis sociatę, quae superiorem eius regionem irrigant, à vasis semen pręparantibus descendunt: quae partes intermedias atque inferiores, ab hypogastricis ramis suppeditantur. His accensendi nerui, quorum illi qui superiora uteri perreptant, sexti paris extremę propagines sunt: qui media atque inferiora, sacri ossis ramulis accepti ferutur. tur. Variat magnitu dinem uteri non ętas solùm; sed &Veneris usus, &ge statio foetus. Membranarum eius nati uam temperiem, utpote frigidi siccique participem, tam intertexta caro, quam sanguinis vbertas diluit, quae tanta hic, ut eius portio vel in alimentu foetui cedere debuerit, vel salutari effluxu menstruis intervallis imminui.