# Syntagma anatomicum 55

Johann Vesling, Syntagma anatomicum, ANATOMICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-vesling/syntagma-anatomicum/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-vesling/syntagma-anatomicum/55

Horum igitur quod laterale conspicitur, peritonaei quaedam expansio videtur, estque membra nosum, & latum, vt tubis, testibusque attensum, & fundi protuberantiis, matricem ileum ossibus alliget; figurâ vespertilionum alis adsimilatum. Alterum ligamentum teres, & neruosum, â lateribus vtrinque fundi producitur, atque antrorsum porrectum, perforato Perito. naeo, supra ossa pubis in membranam dilatatur. Officium vteri proprium est, semina generandi foetus principia in sese recipere, tum recepta conseruare, fouere, & tandem foetum lucis, & liberioris aurae indigum expellere, quae singula facultate propria, temperamenti blanditie singulari, motuque naturali consummat: cujus rei euidentior constabit ratio, si partes matricis distinctiùs inquiramus. Diuiditur enim in fundum, ceruicem, & vaginam, cujus extremum est muliebre pudendum. FVNDVS appellatur vteri pars suprema, crassior in iis quae grauidę non sunt, & durior, flexuosis cornuum productionibus nullis contorta. Habitu externo cucurbitulae speciem exhibet, copressę potiùs, quàm exactę rotunditatis. Cauitatem intus exiguam obtinet, & simplicem.

---

Johann Vesling, Syntagma anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syntagma_anatomicum.
