Latin
ANATOMICI
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 63
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hę deciduae foetus partes, quę cumpost editum prius infatem utero excludantur, Secundinarum nomen obtinuerunt. Perseuerantes in edito foetu partes, sunt eędem illę, quas vel in ventres natura distinxit, vel collocauit in extremis, ut initio mihi propositum fuit. Dissimilitudo tamen harum à partibus hominis, qui vigorem ętatis atrigit, paucis hic pręcipienda. Nam ventriculus foetus, quamvis contractior sit minimè tame vacuus; sed albicante lentaque materia stipatus est. Intestina vel septies corpusculi totius longitudinem metiuntur: è quibus Coecum dictum intestinum amplius est, fecibusque refertum. Excrementu in tenibus intestinis pituitosa, flaua: in crassioribus duriuscula, &nigra; quae meconium seu papauerculum antiquitùs appellata. Iecur insigni mole diductum apparet.