Latin
ANATOMICI
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 71
Unproofread scanNot analysed yet
Numero vtrinque duodecim occurrunt; è quibus superiores septem costę verę; inferiores reliquę spurię, mendosęque dicuntur, quum ossea parte breuiores sint, nec in sternoipso pr oductis cartilaginibus terminentur, re enim vera nihil hic spurium, nihil mendosum occurrit, sed optimo Conditoris fine, sic efformanda omnia fuerunt. Curvantur omnes in circulare segmentum, vt conveniente pectori amplitudine prestent. Externa superficie nonnihil inaequales; interna, quaque pleurę cohęrunt, magis lęuigatę. Suscipiuntur â tergo vertebrarum rum sinibus, quędam simplici, nonnullę gemino tuberculo, firmis revinctę ligamentis: anteriùs, vt dictum, cartilaginibus productis sterni latera accedunt.