Latin
ANATOMICI
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 73
Unproofread scanNot analysed yet
Interni intercostales musculi, ab inferiore costa prodeuntes, in superiorem desinunt, factaque costarum abductione, expirationi operam navant. Recipiunt venas abazygo, &intercostali superiore: arterias ab intercostali tam superiore, quàm inferiore: nervos à dorsali medulla, utrinque paria undecim, quibus à sexto pari interni rami sese jungunt. Dorsales musculi, quamvis ad pectus seu thoracem &ipsi pertineant, rectiùs tamen in ventrem revoluto cadavere per dissectionem cognoscuntur: de his igitur Capite duodecimo sequente. Cęterum ad continentes thoracis partes referenda quoque Pleura est, cui Mediastinum sociamus, &Diaphragma. PLEVRA est membrana costis, earumque 74 STYTAGMAT runique musculis subtensa, pectoris interiora vndique cingens. Venas, arterias, &neruos ab intercostalibus sortitur ramis, circa dorsales vertebras manifestè duplex valida vbique, &quà pulmones respicit, lęuis, costis, ac pręcipuè vertebris firmiter connexa MEDIASTINVS quamvis internis thoracis partibus accensendus sit; attamen cùm pleurę expansio videatur, iunctim optimè demonstratur. Est autem membrana gemina, quę à vartebris thoracis ad sternum porrecta, pectus; adeoque pulmones, in dextram finistramque parte n distinguit: cor ipsum cum pericardio suo sustinens. Venam possidet propriam, quę mediastina dicitur, minoresque alias â mammariis, &azygo: Arterias suscipit ab internis pariter mammariis; tum Neruulos a pari sexto, illiusque recurrente sinistro.