Latin
ANATOMICI
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 83
Unproofread scanNot analysed yet
Intercedit cordis vetriculos, parenchymatis pars maior ac densior, septum alias cordis nuncupatum. Latere sinistro concauum est; dextro verò gibbum, &cauernulis quamplurimis elaboratum. Figurâ Cor metae simile. Temperameto haud dubiè caeteris visceribus omnibus calidius. In medio pectoris basi sua fundatu; sic tamen, ut apex venae cavae, &diaphragman cedens, sinistrorsum dum mouetur inclinet. Iungitur modiamtibus vasis partibus suis proximis; pericardii item opera mediastino connexu, Actionem verò propriam ut rectiùs perficeret, calorem in sanguine &spiritum excitando, motu cieri debux, qui Pulsus vulgò dicitur. Hunc in systolen distinguunt, quo ad expulsionem suscepi sapgunjs cor sese colligit, &stringit: tum diastolen, quo ad eiusdem receptionem se relayat. c I 1 Adsissunt utrinque Cordi PVLMONES, partes medii ventris dissimilares, hausto aere frigido, fuliginibusque cum vapore redditis, vitalem calorem ventilantes Igitur, ut repleri vndique &distendi possent, parenchymate componuntur molli &raro, subtilique insuper ac porosa membrana velati. Vasa recipiunt inprimis ampla: venam arteriosam è dextro, tum arteriam ve nosam è sinistro cordis ventriculo, arteriam item asperam, de quo capite sequenti membratim disseremus.