Latin
POMATIS
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 96
Unproofread scanNot analysed yet
Circa hunc caput cum prima vertebra rotatur, ligamentoque singulari &occipitio connexus, &in ambitu comprehensus. Tertia vertebrarum Axon antiquis dicta reliquis nomina distincta non invenerunt. Movetur cervix quatuor musculorum paribus, quorum duo flectunt, &totidem extendunt. Eflectentibus primum, longum dicitur, quod sub oesophago a quinta thoracis vertebra ascendens, cervici deinde, ejusdemque praecipue primae vertebrę innectitur. Secundum par à figurę collatione Scalenu dictum, quod a prima thoracis costa, lato, carnosoque principio productum, sensimque gracilius redditum, vertebrarum cervicalium transversos processus, obliquatis fibris accedit. Tertium, &quartum musculorum par in sequenti, sub capitis musculis detegeκα–γ mus. AP. CAP. XII. De musculis Scapulae, Dorsi, &aliquot Capitis. Orsum multiplices occupant muL sculi: quorum nonnulli proprii ejusdem sunt; quidam propinquis dorso partibus movendis destinati. Primi autem dissectionis ordine sunt, musculorum gemelli, qui figurae similitudine Cucullum religiosorum, aut Trapezium adumbrant, scapulae dicati. Principium latè sumunt ab occipitio, &processibus posticis vertebrarum cervicis, octoque superioribus dorsi, membranoso nexu invicem copulati. Hinc paulatim collecti, in clauiculae parte, homeroque summo, spina pręcipuè scapulae tota, &basis ejusdem parte finiuntur. Nec tamen in tanta exortus latitudine simplex eorum motus est.