# Syntagma anatomicum v

Johann Vesling, Syntagma anatomicum, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-vesling/syntagma-anatomicum/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-vesling/syntagma-anatomicum/v

Revocandos itaque censui exerrantes, atque ut publicis dißectionibus majore cum studioru emolumento intereßent, opusculum hoc concinnavi, rerum in solenni corporis humani dissectione mihi demonstrandarum indicem. Temperavi à controversiis, quippe quae cathedris magis theoricoru aptae, quàm Anatomicorum theatris, ad quae spectandi potissimum causa concurritur, non disceptandi. Minimè omnium de figuris solicitus fui, quam vis quod expressis subjungerem haud deesset: Etenim licet optimorum artificum ingenium, ac manus spirent; frustra tamen est, quisquis ex illis naturalem partium posituram, magnitudinem, &dinem, duritiem, mollitiem, atque ut cum Celso loquar, laeuo. rem, contactum: processus deinde singularum, & recessus: tum si quid inseritur alteri, aut portionem alterius recipit; accuratius cognoscere volet: Rem totam in compendium conferre volui, non diducere, atque ampliare verbis, Salustianum illud de Carthagine jure praefatus; satius esse pauca hîc dicere, quàm multa silentio praeterire, cùm vix eorum, quae in humano corpore praecipienda sunt, quicquam rectius intellectum accedat, - quàm quę sut oculis subiecta fidelibus. Negabis tamen, ut de Protogenis tabula faciebat espelles, χίριτας ἔχειν τὸ ἔογον. Gratias habere opus, sive cultum sermonis spectes, sive argumenti novitatem.

---

Johann Vesling, Syntagma anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syntagma_anatomicum.
