Latin
FICINI MARSILII
Johannes Antonides van der Linden, De scriptis medicis libri duo 149
Unproofread scanNot analysed yet
In quibus ex rei natura in peripato monstrorum historiae, causae, ge nerationes, &differentiae omnes; scilicet longae plures, longeque aliae, ac illae sint, quae passim à sapientibus afferri consuevere; cum generatim &in plantarum, &in belluarum genere: tum etiam praesertim in humana specie considerantur. Multis illustrium autorum locis difficilimis explanatis de Masculo parturiente, de foeminis in viros mutatis, de Hermaphroditorum natura, de dissimilium specierum venere prolifica, de castratorum foecunditate, de puero lapidescente, de animantis aurea parte, aliisque admirabilibus. Patavii, apud Gasp. Crivellarium, 1616, in 4. apud Paul. Frambottum, 1634, in 4. edit. auctior, &iconibus aeneis Monstrorum praecipuorum illustrata. De Spontaneo viventium ortu, Libri quatuor. In quibus de generatione animantium, quae vulgo ex putri exoriri dicuntur, accurate aliorum opiniones omnes primum examinantur: causae singulae propositi deinde cum generatim, tum etiam speciatim ex rei natura deteguntur, patefacto praesertim Efficiente proximo univoco eorum, quae in fungorum, plantarum, zoophytorum, &animalium genere sponte nascuntur: &c. Vicetiae, apud Dominicum Amadum, 1618, in fol. De His, quae diu vivunt sine alimento, Libri quatuor. In quibus diuturnae inediae observationes opiniones, &causae summa cum diligentia explicantur; ac opportune de Alimento, de alendi functione, de nutriendo corpore, de fame, de siti, de calore nativo, de humido radicali, de temperamento, de excrementorum usu, de colliquamentis, de metalli, veneni, medicamenti, misti, ac elementi cujuslibet habitudine ad alendum corpus, de ecstasi, de syderum, daemonum, &consuetudinis viribus in Inaedia, de proprietatibus occultis, &de quamplurimis aliis scitu dignissimis ex actissime disseritur: &c. Patavii, apud Petrum Bertellium, 1612, in fol. Pyronarcha, sive de Fulminum natura, deque Febrium origine libri duo. In quibus &Fulminum in Mundo Magno, &Febrium in Mundo parvo causae naturales omnes, modus originis, idea, proprietates, differentiae, ac effectus admirabiles accurate tractantur: diligenter explicato vetere Grypho Pynonarchae à Caelio Igiano inter Flores Medicos descripto. Patavii, apud Crivellarium, 1634, in 4. De Propriorum Operum historia, Libri duo. Patavii, apud Paulum Frambottum, 1634. in 4. FRANCISGI de ACCOLTIS, Arttini De Thermis Puteolorum &vicinis in Italia, liber. Neapoli, Vercellensis