Latin
GEORGII MOCHINGERI
Johannes Antonides van der Linden, De scriptis medicis libri duo 175-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hippocratis, aliorumque optimorum autorum suffragiis, tanta autoris diligentia in unum conscripta, ut plane nihil quod ratignanalem medicinam concernit, neglectum videatur. Basileae, apud Henr. Petri, 1558, in 8. Pantopolion animalium, plantarum, metallorum, &c. haturas carmine comprehendens. Item de Apibus &Cera, &de Daemonibus sublunaribus, ac speciebus Magiae. Ibidem, 1563, in 8. Tuendae sanitatis ratio, VII Dialogis, per sex rerum (ut medici vocant) naturalium ordinem, quae sunt, aër; cibus; potus: motus, quies; somnus, vigilia: repletio, inanitio: animi passiones, ex summorum medicorum sententia conscripta. Accedunt Succisivarum Lectionum IX Dialogi. Conviviorum libri 111. Ibidem, 1554, in 8. Parisiis, apud Hier. Marnef, 1580, in 12. Tuendae sanitatis methodus. ,in gratiam omnium, qui minus exercentur, tam ex optimis autoribus, quam ratione ac fideli experientia, carmine conscripta. Extat cum Schola Salernitana. Antverpiae, apud Ioan. Withagium, 1562, in 16. Physicarum quaestionum Centuriae tres. Accedunt quorundam magnorum auctorum errores, per euidem notati. Item Pantopolion contra quosdam Philosophos cum tribus dialogis: de Ira refraenanda; de vera Nobilitate; de Ebrietatis turpitudine. Ibidem, 1568, in 8. Sermonum Convivalium lib. X. Historicae, poëticae, ac medicae rei studiosis valde utiles.