Latin
ABRAHAMI SEYLLERI
Johannes Antonides van der Linden, De scriptis medicis libri duo 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
ABRAHAMI SEYLLERI Consilia &Epistolae Medicae extant eo in opere quod edidit Laurentius Scholzius, Francof. apud Andr. Wecheli haeredes, 1548, in fol. ABSYRTI, Prusaensis De Mulomedicina capita aliquot extant inter Veterinariae Medicinae scriptores, qui editi sunt Graecè quidem Basileae, apud Ioa. Valderum, 1537, in 4. Latinè autem ex interpretatione Ioa. Ruelli Suessionensis, Parisiis, apud Simonem Colinaeum, 1530, in 8. De re rustica fragmenta aliquot extant cum γεωπονικῶν, sive de re rustica selectorum libr. xx Graecis, Constantino quidem Caesari nuncupatis. Ioa. Alex. Brassicani opera in lucem editis, Basileae, apud Rob. Winter, 1539, in 8. Latinis autem, sano Cornario interprete, ibidem, apud Frobenium, 1540, in 8. ABVBETRI RHAZIS, Maomethi Opera exquisitiora; quibus nihil utilius ad actus practicos extat, omnia enim penitus quae habet aut Hippocrates obscuriora, aut Galenus fusiora, fid elissime doctissimeque exponit, &in lucem profert. Per Gerardum Toletanum, Cremonensem: Andream Vesalium, Bruxellensem: Albanum Torinum, Vitoduramum, latinitate donata, ac jam primum quam castigatissime ad vetustum codicem summo studio collata, &restaurata, sic ut à Medicinae Candidatis intelligi possint. Basileae, apud Henr. Petri, 1544, in fol. Librorum hoc opere contentorum Catalogus. De Arte Medendi combendiosa introductio. Ad Regem Mansorem lib. X. Divisionum lib. I. De Antidotis in librum divisionum lib. 1. De Affectibus juncturarum lib. 1. De morbis Infantium lib. 1. Aphorismorum libri sex; puta, Primus, de Prognosticis. Secundus, de Experimentis, &Confidentiis. Tertius, de Casibus, quae ipsi Rhazae acciderunt. Quartus, de Diaetis, Medicinis, &Cibariis. Quintus, de Verbis Hippocratis. Sextus, de Scientiis, &intellectibus, fine quibus rectus medicus esse non potest. Antidotarius, in quo continentur compositiones plurium medicinarum, ad diversas dispositiones, &multorum oleorum. De Praeservatione ab aegritudine Capitis lib. 1. De Sectionibus, cauteriis, &ventosis lib. I. De Facultatibus partium Animalium lib. 1. Opera parva Abubetri filii Zachariae, filii Arasi, quae in hoc