# De scriptis medicis libri duo 355

Johannes Antonides van der Linden, De scriptis medicis libri duo, MATTHIAE STOJI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-antonides-van-der-linden/de-scriptis-medicis-libri-duo/355
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-antonides-van-der-linden/de-scriptis-medicis-libri-duo/355

Halae-Saxonum, apud Michaelem Oelschlegelium, De Nephritide seu Renum calculo florilegium Medicochymicum in duos libros tributum: quorum prior, veram essentiam ac naturam Nephritidis, ejusque causas, differentias, signa, prognostica, nec non prophylaxin ac therapeiam, methodice ac nervose explicat: posterior vero, omnis generis medicamenta, ex Vegetabilium, Animalium, ac Mineralium classe eruta, &c. exhibet. Halae Saxonum, apud loachimum Krusiken, 1614. in 4. Κάτοπτρον λοιμῶδις. hoc est, de Lue pestifera libri tres. Variis, cum Veterum, tum Recentium Medicorum, Philosophorum, Historicorum, ac Chymicorum doctrinis, Observationibus Exemplis, atque Remediis illustrati. Halae-Saxonum, apud Christoph. Bismarcum, 1615, in 4. Ιiρονοσολογέα Chymiatrica. hoc est, Epilepsiae seu Morbi Sacri, accuratissima, juxta Hippocratico-Galenica atque Hermetica principia, descriptio, ejusdemque per Remedia elegantissima, ac probatissima cum Dogmaticorum, tum Chymicorum, methodica Curatio. Duobus libris comprehensa. Halae-Saxonum, apud Barthol. Vogtium, 1616, in 4. Antidotarium Pestilentiale in duos libros tributum. HalaeSaxonum, apud Mich. Oelschlegelium, 1621, in 4. MATTHIAE ZEISII, Marchiaci De causis & periodis pestilentium morborum. Francof. apud Frider. Hartman, 1598, in 4. MATVRINI MONTANI, Petragorici Genialium dierum commentarii in praeclarum Iul. Pauli responsum lib. sept. mense ff. de statu hominum, in quibus non solum varietates temporum humani partus, sed etiam causae, ex adytis philosophiae excerptum cur soleant esse partus ad nascendum variis temporibus perfecti, justo rerum ordine explicantur. Parisiis, apud Carolum Guillardum, 1555, in 8. MAVRICII CORDAEI, Rhaem Hippocratis Coi, Medicorum Principis, libri prioris de Morbis Mulierum interpretatio & explicatio. Parisiis, apud Dionysium Duvallium, 1585, in fol. & in Gynaeciorum libris ab Ist. Spachio editis, pag. 492. Hippocratis libellus περὶ παρθινιῶν, hoc est, de iis quae Virginibus accidunt. Ad hoc opusculum accesserunt ejusdem interpretis annotationes, quarum quaedam primae menstruorum eruptionis, & periodici eorum fluoris causas demonstat ex Hippocratis & Aristotelis doctrina, adversus Neotericorum quorundam sententiam. Parisiis, apud Gabrielem Buon, 1574, in 8. 7. 2 Google MAVMAVRITII SCHROTERI De Fluxu haemorrhoidali Epistola, extat cum Gregorii Horstii Observat. medicinal. singular. lib. IV prioribus. Vimae, apud Saurium, 1628, in 4, pag. 437.

---

Johannes Antonides van der Linden, De scriptis medicis libri duo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_scriptis_medicis_libri_duo.
