# De scriptis medicis libri duo 5

Johannes Antonides van der Linden, De scriptis medicis libri duo, ADAMANTII SOPHISTAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-antonides-van-der-linden/de-scriptis-medicis-libri-duo/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-antonides-van-der-linden/de-scriptis-medicis-libri-duo/5

ADAMANTII SOPHISTAE Physiognomonicorum, id est, De naturae indiciis cognoscendis, lib. duo. Graecè opera Camilli Perusci editi sunt Romae, 1545, in 4. Cum Aeliani Variae historiae lib. XIV, aliisque. Latinè autem, interprete lano Cornario, Basileae, apud Rob. Winter, 1544, in 8. adjecto etiam exemplari Graeco. Fragmenta aliquot medica extant apud Aëtium: scilicet, Cura dentium à calido morbo doloroso affectorum. Tetrab. 11, Serm. 4, cap. 27. Cura dentium à siccitate affectorum. Ibid. cap. 31. ADAMI BOGARDI De Arthritide Consilia quaedam extant in eo opere, quod Henricus Garetius edidit Francof. apud Ioan. Wechelum, 1592, in 8. ADAMI LANDAVI, Ingolstadiensis Orationes duae: 1, de Athletica valetudine. 11, de Corruptionis artium causa, & Antithesi veteris, & novae Medicinae. Extant tomo 1, Orationum Ingolstadiensium. ADAMI LONICERI, Marpurgensis Historiae naturalis Opus novum. In quo tractatur de Arborum, Fruticum, Herbarum, Animantiumque terrestrium, volatilium, & aquatilium: Item Gemmarum, Metallorum, succorumque concretorum, adeoque de vera cognitione, delectu, & usu om& Medicis, & Qffinium simplicium medicamentorum, quorum cinis usus esse debet. Vna cum eorumdem ad vivum effigiatis Imaginibus. Accesserunt quaedam de stillatitiorum liquorum ratione, ejus artis, & Instrumentorum usu, atque de peculiaribus me dicamentorum simplicium facultatibus. Francofurti, apud Christ. Egenolphum, 1551, in fol. Naturalis historiae tomus 11. De Plantarum, earumque potissimum, quae locis nostris rariores sunt, descriptione, natura, & viribus. Accessit Onomasticon, continens varias Plantarum nomenclaturas, utpote Graecas, Latinas, Italicas, Gallicas, Germanicas: Vocumque, quarum in Plantarum descriptionibus frequens est usus, explicationem. Ibidem, apud eundem, 1555, in fol. Omnium corporis humani affectuum explicatio methodica: in qua mira brevitate singulorum morborum causae, &c, traduntur. Publicante Teucro Anmaeo Privato, Francofurti, apud PaltheDe Purgationibus libri 111. Ex Hippocrate, Galeno, Aëtio & Mesue depromti. Foras dati per Teuc. Annaeum Privatum, Francof. apud Petrum Fischerum, 1596, in 8.

---

Johannes Antonides van der Linden, De scriptis medicis libri duo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_scriptis_medicis_libri_duo.
