Latin
BASILII VALENTINI
Johannes Antonides van der Linden, De scriptis medicis libri duo 86
Unproofread scanNot analysed yet
Coloniae, apud Gualtherum Fabricium, Epistola ad Andr. Matthiolum. Extat lib. 11 Epist. Marth. BERNARDI GORDONII, Galli Opus, Lilium Medicinae inscriptum, de Morborum prope omnium curatione, septem particulis distributum, una cum aliquot aliis ejus libellis: videlicet De Indicationibus curandorum morborum. De Victus ratione, &pharmacorum usu in morbis acutis. De Prognosticis tractatus quinque particulis distributo. De Vrinis &Cautelis earum. De Pulsibus. Accesserunt pręterea Pharmacorum, quae hodie in frequenti sunt practicantium usu, aliquot schemata, omnibus medicinam facere volentibus omnino necessaria, per Remaclum Fusch, Limburgensem. Lugdum, apud Gul. Rouillium, 1559, in 8. Parisiis, apud Ponatum le Preux, 1542, in 8. &olim Venetiis, apud Octav. Scotum, 1498, in fol. De Conservatione Vitae humanae, à die Nativitatis usque ad ultimam horam mortis, tractatus, nunc demum editus opera Joachimi Baudisu. Lipsiae, apud Ioan. Rhambae, 1570, in 8. Lugdum, apud Rouillium, 1580, in 8. Adjectis de Phlebotomia, &Floribus diaetarum libris. De Febribus liber, extat Operis Veneti de Febribus, p. 208. BERNARDI G. PENOTI, à Portu S. Mariae Aquitani Tractatus de Denario medico, quo decem medicaminibus, omnibus morbis internis medendi via docetur. Cui plures alii tractatus additi sunt. Bernae Helvetiorum, apud Ioa. le Preux, Quaestiones tres de Corporali Mercurio, An arte ex corporibus perfectis extractus, suo corpori commixtus faciat ad generationem lapidis Physici, sicut est quorundam firma opinio. Ad varias quaestiones responsio. Quinquaginta septem Canones de opere Physico, quibus ars dilucidior fit. Vera Mercurii ex anto extractio cum sua historia. Chrysorrhoas, sive de arte Chemica Dialogus, qui praeclarissimas hujus artis actiones, rationi &naturalibus principiis consentaneas esse demonstrat: impostorum vero &sycophantarum somniae &nugas detegit. Extant haec omnia Volumine secundo Theatri Chemici, editi Argentorati, apud Lazarum Zetznerum, 1613, in 8. Tractatus varii de vera praeparatione &usu medicamentorum chymicorum. Vrsellis, apud Ioa. Rhodium, 1602, in 8. &volumine primo Theatri Chemici, editi Argentorati, apud Laz. Zetznerum, 1613, in 8, pag. 645. Basileae, apud Lud. Regem, 1616, in 8. His accedunt: Libellus de Sale Nitro &ejus praeparatione, &quomodo in diversis aegritudinibus administrari debeat. Item de viribus Auri potabilis, ejusque physica praeparatione. Panaceae vegetabilis descriptio: qua radicitus podagra tollitur, variique morbi sanantur. De Mellis elixire. Item de viribus occulti spiritus, Epistola.