Latin
ix
Johannes Antonides van der Linden, De scriptis medicis libri duo ix
Unproofread scanNot analysed yet
quis morborum omnium &symptomatum differentias caussasque studiosius est rimatus? Itaque meo consilio, hui t eos hic primum adeas qui à Galeno minimum aueunt. quod per eorum vestigia tutior &facilior tibi cursus. Quid audio? mutilum esse Galenum in omnibus istis. nec morbum bene definivisse: nec formae, quos vocant, agnovisse: temere continentis caussae nec satis explicate meminisse? neglegenter doloris &voluptatis symptomata omisisse. Sunt miautula alia, quae ab eo exigunt Fernelius, Fuchsius, Comes Montanus, Argenterius; novitatis nescio mage cupidi an veritatis. De Argenterio scio, acri fuisse ingenio virum, doctum &qui à doctis teratur dignum: contradicendi tamen prurigine tentatum in Galeno palum quaesivisse, cui se adfricaret. Sed ea res parum feliciter cessit. quod unius hominis odio omnibus factus est exosus: qui cottidie ulceribus ejus acetum adspergere non desinunt. Profecto quod de Tullio dixit vetus magister, Profecisse multum cui is placeret: ego verius, &quod semel à me audire juventutem velim: Numquam ille magnus, cui Galenus non magnus.