# De scriptis medicis libri duo ix

Johannes Antonides van der Linden, De scriptis medicis libri duo, ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-antonides-van-der-linden/de-scriptis-medicis-libri-duo/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-antonides-van-der-linden/de-scriptis-medicis-libri-duo/ix

quis morborum omnium & symptomatum differentias caussasque studiosius est rimatus? Itaque meo consilio, hui t eos hic primum adeas qui à Galeno minimum aueunt. quod per eorum vestigia tutior & facilior tibi cursus. Quid audio? mutilum esse Galenum in omnibus istis. nec morbum bene definivisse: nec formae, quos vocant, agnovisse: temere continentis caussae nec satis explicate meminisse? neglegenter doloris & voluptatis symptomata omisisse. Sunt miautula alia, quae ab eo exigunt Fernelius, Fuchsius, Comes Montanus, Argenterius; novitatis nescio mage cupidi an veritatis. De Argenterio scio, acri fuisse ingenio virum, doctum & qui à doctis teratur dignum: contradicendi tamen prurigine tentatum in Galeno palum quaesivisse, cui se adfricaret. Sed ea res parum feliciter cessit. quod unius hominis odio omnibus factus est exosus: qui cottidie ulceribus ejus acetum adspergere non desinunt. Profecto quod de Tullio dixit vetus magister, Profecisse multum cui is placeret: ego verius, & quod semel à me audire juventutem velim: Numquam ille magnus, cui Galenus non magnus.

---

Johannes Antonides van der Linden, De scriptis medicis libri duo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_scriptis_medicis_libri_duo.
