Latin
IOANNES ANTONIDES
Johannes Antonides van der Linden, De scriptis medicis libri duo li
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quae omitto, ego per otium postea aut alius supplebit volente me &vovente addet, ut fiat illud Homericum –πλεόνων δέ τοι ἔργον ἀμεινον. Sed, praeter hanc, caussa festinandi, ingenium meum. quod amore alius studii incensum ad majora quaedam &altiora adspirat, &ad Apollinis ipsum collem. cui flabellum erit favor tuus. De titulo, non est tanti. De ordine tua interest nonnihil dici. Non prioris libri: qui abecedarius est &plusquam obvius. Etiam alterius talis: quamquam in titulis, sive mavis communibus locis, juxta litteras non dispositus. Vidi sic fore inconcinnum, imo confusum. Itaque mea ipsius vestigia relegens, tibi eadem ad utendos auctores praeeo, qua ad legendos tironi. Quem sum conatus breui ad longam artem ducere, &secure, &jocunde. Ad hoc paucos selegi &bonos scriptores, &in quibus non poeniteat scholasticam &adultiorem forte aetatem trivisse. Insuper quos ad integerrimam methodum digessi; à qua, puto, non abest quod illustrandae medicinae aliquis judicet. Eamdem sequor secundo libro. In quo praemitto quae ad medicinam in genere: mox quae ad singulas partes: theoretica semper primum, inde practica. etsi est ubi haec in illis requiras, &vicissim. Potui vitare, titulorum repetitione. Sed quid opus? E praecedente libro &librorum ibi inscriptionibus expediere, sicubi haeres. In istoipso quoque ne mora fieret, cum praenomen nescitur, sulbjunxi ejus è cognomine indicem. Haec, mi Lector, forma operis. quod laboriose mihi satum, uberetibi fructus ferat. DE SC